Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 8, Letter 12
Cicero, Letters to his Friends 8.12.3
Not analysed yet
quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.