Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 8, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 8.16.4
Not analysed yet
hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque have mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.