Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 8, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 8.16.5
Not analysed yet
etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.