Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 10
Cicero, Letters to his Friends 9.10.1
Not analysed yet
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. puto te nunc dicere: