Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 10
Cicero, Letters to his Friends 9.10.2
Not analysed yet
oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium †cularum cum sophia septimae? quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus apud quem litteras discat.