Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 15
Cicero, Letters to his Friends 9.15.5
Not analysed yet
quid ergo est? tamen quam diu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae; quom vero aberit, ad fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te; scio enim me nihil tibi gratius facere posse. domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun