Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 9.16.1
Not analysed yet
delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem.