Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 9.16.4
Not analysed yet
sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: hic versus Plauti non est, hic est, quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit ἀποφθεγμάτων, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit reicere solere; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti loco versus Accianos.