Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 9.16.5
Not analysed yet
sed quae est invidia, aut quid mihi nunc invideri potest? verum fa,c esse omnia; sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam. qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim. ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus. reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis. id quoque puto esse sapientis. cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui me assidue colunt et observant, praestare non possum.