Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 18
Cicero, Letters to his Friends 9.18.2
Not analysed yet
quid quaeris? me quoque delectat consilium; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere; nisi forte mori melius fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum.