Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 18
Cicero, Letters to his Friends 9.18.3
Not analysed yet
sequitur illud: ipse melior fio primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a me προλεγομένας, quas quaeris; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.