Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 21
Cicero, Letters to his Friends 9.21.3
Not analysed yet
hi plebeii fuerunt; quos contemnas censeo; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare; plebeii quam fuerint importum vides.