Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 9.22.1
Not analysed yet
amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo: modo forte——, Nosti canticum; meministi Roscium: ita mé destituit núdum——, totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud: quae múlier una—— quid, inquam, est: Úsurpat dupléx cubile? quid? huius †ferei híc cubile iníre est ausus? quid est: virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter? bene violat; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset.