Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 9.22.5
Not analysed yet
habes scholam Stoicam: ὁ σοφὸς εὐθυρρημονήσει. quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me diliges et valebis.