Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 9.22.4
Not analysed yet
igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est divisio? at inest obscenum, cui respondet intercapedo. num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus ille patrem strangulavit, honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. Batuit, inquit, impudenter, depsit multo impudentius. atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. testes verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis; et honesti colei Lanuvini, Cliternini non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis; suppedit, flagitium est; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.