Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 130
Not analysed yet
Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae nunc diu multumque defensa sunt.