Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 131
Not analysed yet
Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.