Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 140
Not analysed yet
Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego sentio, non **magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis. audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.