Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 141
Not analysed yet
Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam te putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.