Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 98
Not analysed yet
mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes ,reddet; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem si lucet, lucet verum esse ob eam causam quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit verum esse, non iudicem si mentiris, mentiris eodem modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi hoc ne illud quidem iudicabo. Sed ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista conruent universa. nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam sunt sumpta de primo.