Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat2
Cicero, Lucullus 99
Not analysed yet
Duo placet esseCarneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint alia quae non possint, in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset; sequitur omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit —sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.