Latin · ~2 min
1.100 to 1.101
Cicero, On Oratory 1.100-101
Not analysed yet
Tum Cotta quoniam quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris, dimiserimus. De eis, credo, rebus, inquit Crassus ut in cretionibus scribi solet: qvibvs sciam poteroqve. Tum ille nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut posse postulet? Iam vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod nesciam, licet inquit Crassus vestro arbitratu percontemini.