Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.255
Not analysed yet
Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt: percontatur ita: quanti addictus? Mille nummum. Si addidisset tantummodo ducas licet; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit nihil addo, ducas licet; addito ambiguo ,fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.