Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.256
Not analysed yet
Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut Nobiliorem mobiliorem Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset eamus deambulatum et ille quid opus fuit de? Immo vero inquit quid opus fuit te? Aut eiusdem responsio illa si tu et adversus et aversus impudicus es.