Latin · ~2 min
2.26 to 2.27
Cicero, On Oratory 2.26-27
Not analysed yet
Tum Caesar equidem, inquit Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat. Ego vero inquit Crassus neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro—Quidnam? inquit Catulus. Ut hic sitis hodie. Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, ego inquit Iulius pro utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres.