Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.28
Not analysed yet
Hic Catulus adrisit et simul, praecisa inquit mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit. Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille audite vero, audite, inquit hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.