Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.275
Not analysed yet
Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus per simulationem subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur? tardum! ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset tu igitur nihil vides?