Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.276
Not analysed yet
ego vero inquam a porta Esquilina video villam tuam; ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius quid? ego non cognosco vocem inquit tuam? Hic Nasica homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi? Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo dixit;