Latin · ~3 min
2.281 to 2.283
Cicero, On Oratory 2.281-283
Not analysed yet
Ridentur etiam discrepantia: quid huic abest nisi res et virtus? Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum. Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, perdam inquit vocem, si id fecero: melius est inquit quam reum. Bellum etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius vide, inquit Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor.