Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.285
Not analysed yet
Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset; eiero, inquit iniquus est; cum esset admurmuratum, ah, inquit P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus. Ab hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, potest fieri, inquit Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit. Adnuit Silus. Potest etiam, ut tu non recte intellexeris. Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret. Potest etiam fieri, inquit ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris. Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiarissapiens si algebis, tremes et alia permulta.