Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.366
Not analysed yet
Tum Sulpicius an ergo inquit oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret? Hic ille primum quis Antonio permisit, inquit ut et partis faceret et utram vellet prior ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re dicere. Ille vero inquit Cotta ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit. Verba igitur inquit Crassus mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit.