Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 2
Cicero, On Oratory 2.367
Not analysed yet
Tum Caesar si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis inquit causa, cur te audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses. Et Catulus quid, quod dixisti, inquit Crasse, si hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere? Tum Cotta ridens possem tibi, inquit Crasse, concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat. Agite vero inquit ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis. Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt.