Latin · ~3 min
3.150 to 3.152
Cicero, On Oratory 3.150-152
Not analysed yet
In propriis igitur est illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet bonis hic verbis, aut aliquis non bonis utitur, non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia bonorum. Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum videtur. Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.