Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.153
Not analysed yet
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius qua tempestate Poenus in Italiam venit, nec prolem aut subolem aut effari aut nuncupare aut, ut tu soles, Catule, non rebar aut opinabar; aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.