Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.154
Not analysed yet
Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. num non vis huius me versutiloquas malitias …videtis enim et versutiloquas et expectorat ex coniunctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut ille senius desertus, ut di genitales, ut bacarum ubertate incurvescere.