Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.162
Not analysed yet
Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: caeli ingentes fornices; quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest. Vive, Ulixes; dum licet: oculis postremum lumen radiatum rape! non dixit pete non cape,—haberet enim moram sperantis diutius esse victurum—sed rape: est hoc verbum ad id aptatum, quod ante dixerat, dum licet.