Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat2, Book 3
Cicero, On Oratory 3.163
Not analysed yet
Deinde videndum est ne longe simile sit ductum: Syrtim patrimoni, scopulum libentius dixerim; Charybdim bonorum, voraginem potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.