Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 162
Not analysed yet
haec dixi brevius quam si hac de re una disputarem—est enim locus hic late patens de natura usuque verborum—longius autem quam instituta ratio postulabat. sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda.