Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 163
Not analysed yet
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio. qua pontus Helles, †supera Tmolum ac Tauricos†: locorum splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera: finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.