Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 184
Not analysed yet
quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste: quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in versibus.