Latin
185 to 186
Cicero, Orator 185-186
Not analysed yet
omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis. —nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur—ita translata aut facta aut coniuncta verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema liniamenta orationi attulit.