Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 222
Not analysed yet
his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant; —nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo; —