Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat2
Cicero, Orator 223
Not analysed yet
cur clandestinis consiliis nos oppugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra nos? Prima sunt illa duo, quae κόμματα Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium κῶλον illi, nos membrum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;