Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 10
Not analysed yet
P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui audit aut ut statuat aliquid. Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen.