Latin · ~4 min
11 to 13
Cicero, Partitiones Oratoriae 11-13
Not analysed yet
C. Quas res sibi proponit in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis. C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi. Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones; aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad minora delabimur; aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia. C. Quid, in deliberatione quid spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum . Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio.