Latin · ~2 min
115 to 116
Cicero, Partitiones Oratoriae 115-116
Not analysed yet
quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse coniunctam. sequitur ille autem locus ad augendum, non esse exspectandum, dum fateatur; argumentis peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur.