Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 117
Not analysed yet
atque haec quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse; deinde singuli laudentur—quae autem essent laudabilia dictum est—; deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi; viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi. Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint. Sin quaestiones habitae aut postulatio, ut habeantur, causam adiuvabunt, confirmandum primum genus erit quaestionum; dicendum de vi doloris, de opinione maiorum, qui rem totam, nisi probassent, certe repudiassent;