Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 48
Not analysed yet
C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus.