Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 49
Not analysed yet
nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum; utendumque exemplis, si quis testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit.