Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 54
Not analysed yet
augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis, quibus actio congruens et apta ad animos permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.